Glose
Exorcistis.Excogitavit Salomon, et docuit suam gentem modos exorcismi, id est conjurationis quibus immundi spiritus expulsi non audebant ad homines reverti. Fit autem hoc per reprobos ad condemnationem ipsorum et utilitatem eorum qui vident et audiunt: quia licet illos despiciant qui signa faciunt, tamen Deum honorant, ad cujus invocationem fit.